ep. 2.2 “squalebant arva Medusae”

Bernardus de Bernardinis Francisco suo .S.P.D.

mariaAccipe velim, Francisce, effigiem Sanctae Mariae Nascentis templi, quod Ioannes Galeatius Vicecomites (qui tempore tuo natus e stirpe patroni tui) in situ ecclesiae sanctae Theclae fundare placuit. Hodierno die, qui est unus e primis quo urbs Mediolani me tenet, templi tectum ascendi cupiditate ductus videndi. E cuius vertice duos montes, Alpes et Apenninum scilicet videri ferunt, qui fertilissimam planitiam Padanam claudunt. Cum autem oculos ex silva stylotum conversi ad septemtriones, visum omnino obstrucum inveni. Aspectus ex alto quoddam immanis humanae superbiae exemplum praebuit, ut saeculum nostrum illud Iuvenalis solvisse credas denique nummorum aras erigens, quae nunc in urbe ubique positae cum templis deorum priscorum in certamen ascendunt.styl

Iam Ambrosius sanctissimus patronus tuus, Mediolanum almum, nummi amorem atque avaratiam incolarum tuorum accusavit. Quam radicem omnium malorum magis magisque increscere in hominibus et maxime in iis observavit, qui in potestatibus erant constituti. Et recte quidem Ambrosium iudicasse concedere debemus, si nostra aetas Mediolanensem patitur senem, qui magis nummis et lumbis quam sapientia atque comis praeditus cum urbem istam tum totam Italiam tenuit et spoliavit, ut Varro Siciliam nudans alter Curius nobis videatur! Infestant templa nummorum planitiam Padanam quasi vestigia avaritiae, ut mythographo cuique Medusa hic  fertiles agros sterili versasse aratro videatur.

padum-1024x349

Non sine pavore fragmentum mihi venit in mentem, quod ad alteram tragoediae partem attingit Fausti, quam Melpomenius poeta reliquit. Sulphure olet et eodem terrore sonet Tartareo, quo prima pars Commediae Dantis pertexta est, quae merito dicitur Divina. De capite Medusae agit, quod magis magisque crescens atque ex imis terras mortalium petens reges infernorum compescere sunt inopes. Oratione soluta composuit quasi lineamentum partis operis futuri, vero operi confecto non integravit. Itaque officium mihi pergratum existimo, quod fragmentum illud tibi ostendam atque in versus Latinos vertam nonnulla licentia poetica adhibita:

Iam sata Tiresia, venturi praescia Manto,
ad fumos stigicos contendit comite Fausto,
eius cum lateri violentos ingerit ictus
deque via premit in rupes ab itinere lapsum.
Angustis clamor surgit non faucibus ullus.
Oribus pallentis sine mora iniecit amictum
atque tenet Faustum complexa caligine captum.
Pectora frustra hiant, cui linis aura negatur.
Respirare tamen vix audet, cum firma vela
Relaxat rursus. Comitem flato allicit almo
pectoribusque haurit raucis silentia verba:
“O iuvenis, tuis gradibus ego cautior adsto!
Ictibus et ignosce meis et accipe causas:
Terribile aspexi caput, aspexi ora Medusae,
quae volitant per fauces grave olentis Auerni.
Marmoferum iactant oculi de vertice telum,
dum resonare facit valles villosa colubris
Tartareos. Horrent acies, qui vivunt in atris,
infernique pavent, quia stridens crescit in annos.

Fervet et Persephone, quae sceptra tenet inamoena,
surgentes compescere vires alta petentis.
Imperium regina suum deficere sentit,
cui vixdum contingit debellare superbam.
Iam timere debent, ne ascendat horrida locos
superiores, lustrantur qui lampade Lunae,
quosque petit anno festivos stygia cohors.
Infernis in monte choris iam Eris altera instat.
Sibilus anguiferaeque Medusae dissipet omnes.
Horrida Tartari quamquam non sunt aliena
Ulla mihi, merito quae dicta experta timorum,
ipsa ego confiteor: visus non ausa tueri.
Te quoque, Sisyphide, stygiis qui vesceris auris;
mortalium cui fas campos videre lugentes,
luminibus rigidis confestim perderet atra,
inscius et temere si auderes ora tueri.
Fulmine marmoreo perstringens corporis artus

Omnibus eripiat venis spiramina vitae.
Articulusque Medusaea qui mole prematur
Tunc nullus servet veteris vestigia formae:
Manibus intereas nullis in orbe relictis.

Tota in urbe testimonia Medusae invenies, cuius caput saxificum et draconibus scatens crescit atque in alta tendit. Quis dubitet ad rem publicam gubernandam constitutos et nostra aetate inopes esse ad illam compescendam? Vel (quod magis nefarium) eis immo lucro esse iacturam bonorum communum, si copiosam senum factionem urbes regiones nationes totius Ausoniae defenerare testamur?

fundamenta

Iam Maro planitiam Padanam infernali liquore, qui Medusam alit, imbutam esse sensit. Ne me argumenta sarcire opinaris, sextum Aeneidos summam auctoritatem adhibeamus, in quo maximus poetarum campos Elysios flumine Pado percurri confirmat:

        ecce alios dextra laevaque per herbam
vescentis laetumque choro paeana canentis
inter odoratum lauri nemus, unde superne
plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.

Et haud Vergilius unicus hercle surgit de grege scriptorum, qui paludinibus infernalis regionem Padanam comparant atque portentis scatere attestari. Et Bonvesinus de Ripa, cum de origine stemmatis Vicecomitum agit, eam serpentibus atque monstris abundasse agnoscet. Nam heros de clarissimo stirpe nato maximam e gente illorum serpentem, quae parvulum in lacum quemdam subtrahere atque devorare conata est, gladio stricto interfecit atque eo modo puerum e faucibus monstri servavit.

anguifera

Quousque tandem, Francisce, patria nostra pati debeat, antequam nobis ille Dantis canis venaticus natus erit quasi Aldices alter, qui serpentes avaritiae summa cum facilitate strangulabit florem iuventutis minantes? Vera quidem Gualterum cecinisse speremus, Macedonem Magnum aetate surgenti ab Aristotele magistro quaerere facientem:

uerumne dracones

Alcydem puerum compressis faucibus olim

In cunis domuisse duos?

 

hercules

Piscatoria I

Forte Mycon scopulo fessus consederat alto
piscator hamosque parat abscondere in escis:
Undas cena dolosa immergit arundine torta
piscibus iam squamis fatumque impendet in aquis.
Gaudet vento afflante: satis sapit esse laboris
atque in caute recumbat, sicque alloquitur altrum
qui quoque piscibus instat; amicum, qui comes adsit:
“Ille deus, nobis qui largus munera ponti
sortitur cassosve iratam appetere uxorem,
undae cui cedent, nos iussit ille morari:
inde moram vario sermone levemus!
Ne aspicias resilet quam curvus ab aequore delphin
et solitos de more choros inducit in undas?
Illius chori vulgaris fabula non est.

Pervenit iuvenis olim quo sedimus arvos:
Urbe relicta lugens ratibus obvius errat
quas vis taurum in Ripam gentibus invehit almas;
iam recipiunt illum paludine nymphae.
E quibus una accedit; viridos fugat illa capillos
vultibus ex teneris, prima alloquiturque vagantem:
‚Siste pedem, iuvenis, nec fluctos irrue salsos!
Ostia quae patria incolimus Tiberinides udae
concludant, quocumque vides, Neptunia regna.
Sed lachrimas tuas, qui flumina Tybridis almi
reddere salsa videris, claude, precor, vel aperte
nobis expande durus quis dolor pectora gravat
et cogit te permaestum nostros petere choros?’
Desierat, iuvenisque rogatus verba reponit:
‘O quas patris ostia tenent, Tybride natae,
mihi et opem vestris in campis ferte vaganti!
Illam ego, quae mihi unica grata, in litore vestro
Urbe relicta nunc oculis animoque requiro:
Collis non tenet illam ubi Ianus condidit arcem,
latus neque Mavortis campus, nec tenet illam
insula, dividua quam premit amnis aqua.
Implevi clamore vias maestusque Ioannam
nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.
Omnibus aspectis pomeria quae bona claudunt
sic per Thybridis undas veni in aequora vestri.’
Dixit et nymphae valde moventur, et orsa est
dicere Rhanis, udae vocem tenuere sorores:
‘O iuvenis, quam primitiae tales sunt acerbae
quas dedit alma Venus! Nobis atra fataque narras.
Non ignota puella est quam perquiris in arvis
nostris, immo fama novissima percutit aures.
Semotos sed teque locos accipere dolet
qua formosa moratur. In albo litore lusit
Tyrrhenum mare quod latum placido ferit ictu:
est locus iste ubi carpere amat conchas calathosque
implere, et aequales certat superare legendo.
Iam spectat Boreas collo pendere capillos
flavos, oscula conspicitur, videt igne micantes
sideribus similes oculos: iam rapta puella.
Ventosa ventis gelidas vi fertur in aruas;
Italiaque relicta dat confinia gelu.’
Desierat, lachrymasque novas iam fundit in amnem
hic iuvenis: desperans accipit iter ad undas.
Tempus erat quo tendit equos ad pabula Phoebus,
cum iuvenis solus pervenit in littora ponti.
Implorare humilis verbis Neptunia fertur
Regna suis, et eis commotos dare coronam
pisces: flere videres ille deus si flere dedisset.
Dumque alii notosque sinus piscosaque circum
aequora colustrant flammis aut linea longe
retia captivosque trahunt ad litora pisces,
Lucifer iam coelum primis illuminat astris.
Aspice, cuncta silent, orcas et maxima cete
somnus habet, tacitae recubant per litora phocae,
non Zephyri strepit auro, sopor suus aequora mulcet
sed non sopito conivent sidera caelo:
Lumina iuveni qui solus in caute resedit,
semotae geminum revocat clarissima sidus.
Nec seiungi patit nec fert renovari dolorem
praecipitem et se misit in aequora. At illum
quae favet ingeniis, excepit alma, ruensque
in spatium resilire manus breve vidit et illas
iam non esse manus, iam pinnas posse vocari;
tergo curvato, falcata novissima cauda est
qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.
Fluctibus insultat, spacium concedit et unda,
Emergitque iterum curvus tum ex aequore delphin:
iam laetos de more choros inducit in undas
regna boreaque iam petit hic, iam petit Ioannam.”

 

Musa Palatina

Eia age, Musa, pedes in collem verte tenellos
quem per florida prata sonorum reddit avena!
Quid gelidi Parnassi in iugis sola morare
cum de montibus his qui sunt septena corona
iam dignissimus ille in choros detur apricos
ex altoque caput mundi resonare rediscat?
Huc properes; nimium clivosis cedere noli:
Aequa iacent pertrita, sed ardua pratula florent.
Ipsa vides defletas laeta virere ruinas,
ipsa vides de marmoreis iam surgere cunis
carmina quae novere vices modo pedum.
Ecce in summo monte locus qui blanditur umbra,
Eminus accipient aures Velabri gurgitem amoenum:
Eia age, Musa, rependo terque quaterque laborem!
Postibus Augustis decerpsi iam tibi ramum
Daphnes quae Musis ducibusque fidissima custos.
Phoebeis laurem nectam tibi frondibus almam:
illa comas ornet; prisci sit pignus amoris
nec prius illa dignus quam videor tibi, redde.
Sunt grati amplexus; libet hac requiescere mecum
qui pangam arte nova primas tibi, Musa, camoenas.
Rustica si prodeunt illa carmina pumice mulce
Urbano: gaudet coniuncta recensio versum
datque torum lepide ludentibus aulica caespes.